# Excerpta ex Operibus Augustini 36.13-30

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 36.13 to 36.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.13

non est enim prima uoluntas mala, quam fecit uoluntas mala, sed illa prima est quam nulla fecit. nam si praecessit qua fieret, illa prior est quae alteram fecit. si respondetur quod eam nulla res fecerit et ideo semper fuerit, quaero utrum in aliqua natura fuerit. si enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua, uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc bono priuabat: et ideo in mala natura uoluntas mala esse non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc nocere posset. si enim non nocuit, non utique uitium fuit: ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. porro si nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. non igitur esse potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo posset adimere. si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. restat ut dicatur quod ea res fecerit malam uoluntatem, in qua nulla uoluntas fuit. haec utrum superior sit requiro an inferior an aequalis. sed superior utique melior: quomodo ergo nullius ac non potius bonae uoluntatis? hoc idem profecto et aequalis: duo quippe quamdiu sunt pariter uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam. relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit angelicae naturae, quae prima peccauit, uoluntatem malam. sed etiam res ipsa, quaecumque est inferior usque ad infimam terram, quoniam natura et essentia est, procul dubio bona est habens modum et speciem suam in genere atque ordine suo. quomodo ergo res bona efficiens est uoluntatis malae? quomodo, inquam, bonum est causa mali? cum enim se uoluntas relicto superiore ad inferiora conuertit, efficitur mala, non quia malum est quo se conuertit, sed quia peruersa est ipsa conuersio: idcirco non res inferior uoluntatem malam facit, sed rem inferiorem praue atque inordinate, ipsa quia facta est, appetiuit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
