Latin
36.31 to 36.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 36.31-45
Unproofread scanNot analysed yet
si enim aliqui duo aequaliter affecti animo et corpore uideant unius corporis pulchritudinem, qua uisa unus eorum ad inlicite fruendum moneatur, alter in uoluntate pudica stabilis perseueret, quid putamus esse causae ut in illo fiat, in illo non fiat uoluntas mala? quae illam res fecit in quo facta est? neque enim pulchritudo illa corporis; nam eam non fecit in ambobus, quando quidem amborum non dispariliter occurrit aspectibus. an caro intuentis causa est ? cur non et illius? an uero animus? cur non utriusque? ambos enim et animo et corpore aequaliter affectos praediximus. an dicendum est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione temtatum, quasi non eidem suggestioni et qualicumque suasioni propria uoluntate consenserit? hanc igitur consensionem, hanc malam quam male suadenti adhibuit uoluntatem quae in eo res fecerit quaerimus. nam ut hoc quoque impedimentum ab ista quaestione tollatur, si eadem temtatione ambo temtentur et unus ei cedat atque consentiat, alter idem qui fuerat perseueret, quid aliud apparet nisi unum noluisse, alterum uoluisse a castitate deficere? unde nisi propria uoluntate, ubi eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio, amborum oculis pariter uisa est eadem pulchritudo, ambobus pariter institit occulta temtatio P propriam igitur in uno eorum uoluntatem malam res quae fecerit scire uolentibus, si bene intueantur, nihil occurrit. si enim dixerimus quod ipse eam fecerit, quid erat ipse ante uoluntatem malam nisi natura bona, cuius auctor deus, qui est immutabile bonum? qui ergo dicit eum qui consensit temtanti atque suadenti, cui non consentit alius, ad inlicite utendum pulchro corpore, quod uidendo ambobus pariter affuit, cum ante illam uisionem ac temtationem similes ambo animo et corpore fuerint, ipsum sibi fecisse uoluntatem malam, quia utique bonus ante uoluntatem malam fuerit, quaerat cur eam fecerit, utrum quia natura est an quia ex nihilo facta est, et inueniet uoluntatem malam non ex eo esse incipere quod natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est.