# Excerpta ex Operibus Augustini 36.46-59

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 36.46 to 36.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/36.46

nam si natura causa est uoluntatis malae, quid aliud cogimur dicere nisi a bono fieri malum et bonum esse causam mali ? si quidem natura bona fit uoluntas mala. quod unde fieri potest ut natura bona quamuis mutabilis, antequam habeat uoluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam uoluntatem malam? Nemo igitur quaerat efficientem causam malae uoluntatis: non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa effectio, sed defectio. deficere namque ab eo quod summe est ad id quod minus est hoc est incipere habere uoluntatem malam. causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint, ut dixi, sed deficientes, uelle inuenire tale est, ac si quisquam uelit uidere tenebras uel audire silentium, quod tamen utrumque nobis notum est, neque illud nisi per oculos neque hoc nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei priuatione. nemo ergo ex me scire quaerat quod me nescire scio, nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. ea quippe quae non specie, sed in eius priuatione sciuntur, si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo sciuntur, ut sciendo nesciantur. cum enim acies oculi corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras uidet nisi ubi coeperit non uidere. ita etiam non ad aliquem alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium, quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur. sic species intellegibiles mens quidem nostra intellegendo conspicit, sed ubi deficiunt nesciendo condiscit: delicta enim quis intellegit? I Hoc scio, naturam dei numquam, nusquam, nulla ex parte posse deficere et ea posse deficere quae ex nihilo facta sunt. quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt — tunc enim aliquid faciunt — causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt et ex hoc mala faciunt — quid enim tunc faciunt nisi uana?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
