Latin
36.73 to 36.86
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 36.73-86
Unproofread scanNot analysed yet
eoque sunt isti ab illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt mala scilicet uoluntate hoc ipso, quod a bona defecerunt, a qua non defecissent, nisi utique uoluissent. si autem boni angeli fuerunt prius sine uoluntate bona eamque in se ipsi deo non operante fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam illo facti sunt? absit. quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? aut si propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat —neque enim ab ea quam nondum coeperant habere defecerant —certe nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona uoluntate coeperunt. at si non potuerant ae ipsos facere meliores quam ille eos fecerat quo nemo melius quicquam facit, profecto et bonam uoluntatem, qua meliores essent, nisi operante adiutorio creatoris habere non possent. et cum id egit eorum uoluntas bona at non ad ae ipsos qui minus erant, sed ad illam qui summa est conuerterentur eique adhaerentes magis essent eiusque participatione sapienter beateque uiuerent, quid aliud ostenditur nisi uoluntatem bonam quamlibet bonam inopem fuisse in solo desiderio remansuram, nisi ille qui bonam naturam ex nihilo sui capacem fecerat, ex se ipso faceret implendo meliorem, prius faciens excitando auidiorem? nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se fecerunt uoluntatem bonam, utrum aliqua eam an nulla uoluntate fecerunt. si nulla, utique nec fecerunt; si aliqua, utrum mala an bona? si mala, quomodo potuit esse mala uoluntas bonae uoluntatis effectrix? si bona, iam ergo habebant. et istam quis fecerat nisi ille qui eos cum bona uoluntate, id est cum amore casto, quo illi adhaerent, creauit, simul eis et condens naturam et largiens gratiam? unde nisi bona uoluntate, hoc est dei amore, numquam sanctos angelos fuisse credendum 'est.