# Excerpta ex Operibus Augustini 360.1-16

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 360.1 to 360.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/360.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/360.1

Cum exteriorem et interiorem hominem diuina scriptura commemoret et tantum eos discernat, ut ab apostolo dictum sit: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem: quaeri potest, utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem dei. nam illud quaerere stultum est: si unus, quis horum? quis enim dubitat eum potius qui renouatur quam eum qui corrumpitur dicere? utrum autem ambo, magna quaestio est. nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. sed cum Adam, sicut a deo factus est, bonus non manserit et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde uideri potest hoc ipsum ei fuisse carere imagine dei et similitudinem amittere. ac per hoc ipse renouatur et ipse est etiam interior. quomodo ergo est ipse exterior? an secundum corpus, ut interior sit secundum animam et interioris sit resurrectio et renouatio, quae nunc fit secundum mortem prioris uitae, id est peccati, et secundum regenerationem nonae uitae, id est iustitiae? quos item duo homines sic appellat, ut unum ueterem, quem debemus exuere, alterum nouum et eum induendum commemoret. quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem caelestis hominis, quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Christus Iesua. exterior autem homo nunc corrumpitur, futura resurrectione innouatur, cum istam mortem persoluerit, quam naturae debet lege illa, quae in paradiso per praeceptum dei data est. Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem dei, facile intellegit qui diligenter attendit quod dictum est: et fecit deus omnia bona ualde. nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus bonus. multis enim modis dici possint res similes deo: aliae secundum uirtutem et sapientiam factae, quia in ipso est uirtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum uiuunt, quia ille summe et primitus uiuit, aliae in quantum sunt, quia ille summe ac primitus est.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
