# Excerpta ex Operibus Augustini 360.17-28

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 360.17 to 360.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/360.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/360.17

et ideo quae tantummodo sunt nec tamen uiuunt aut sapiunt, non perfectae, sed exiguae sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. omnia uero, quae uiuunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. quod enim uiuit, etiam est; non autem quid quid est, etiam uiuit. iam porro quae sapiunt, ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. quod enim participat sapientiae, et uiuit et est; quod autem uiuit, necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur et ideo nihil sit deo coniunctius. et sapit enim et uiuit et est: qua creatura nihil est melius. Quod si exterior homo uita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes — nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest — non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis dei, non solum quia uiuit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem conuertitur se regentem, quam inlustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. corpus quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in aluum prostratum est, cum sit uisibile et ad intuendum caelum erectum, quod est/ principium uisibilium, quamquam non sua, sed animae praesentia uiuere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis hoc ad imaginem et similitudinem- dei quam cetera corpora animalium facta iure uideri potest. tamen quia homo sine uita non recte appellatur, non corpus solum homo exterior neque sola uita, quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
