Latin
360.29 to 360.44
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 360.29-44
Unproofread scanNot analysed yet
Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo dei, qui etiam filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem dei, sicut hominem factum accipimus. sunt etiam qui non frustra intellegant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem, cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. sed ad imaginem mentem factam uolunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa ueritate formatur; qui etiam spiritus dicitur, non ille spiritus sanctus, qui est eiusdem substantiae, cuius pater et filius, sed spiritus hominis. nam ita hos discernit apostolus: nam nemo scit, quid agatur in homine nisi spiritus hominis; et nemo scit, quid agatur in deo nisi spiritus dei. item de spiritu hominis dicit: saluum faciet spiritum uestrum, animam et corpus. et iste enim factus est a deo sicut et cetera creatura. scriptum est enim in Prouerbiis hoc modo: scito, quoniam dominus corda omnium nouit; et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia. ergo iste spiritus ad imaginem dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intellegentia ueritatis; haeret enim ueritati nulla interposita creatura. cetera hominis ad similitudinem facta uideri uolunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne, quod simile est, etiam imago proprie, sed forte abusiue dici potest. sed cauendum in talibus, ne quid nimis asseuerandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia dei. nam res, quae in parte minor est quam in toto, nec indigenti animae conuenit; quanto minus maiestati dei!