Latin
362
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 362
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dominus dicit: date, et dabitur uobis: mensuram bonam, confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum, ex illa sententia accipi potest, qua dicit alio loco: ut et ipsi recipiant t uos in tabernacula aeterna, ut plebi praeceptum uideatur quod dictum est: date, et dabitur uobis; secundum quam sententiam dicit apostolus: communicet qui cathecizatur uerbo ei qui se cathecizat in omnibus bonis. non enim diceret: dabunt in sinum uestrum; sed quia per illorum merita, quibus uel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederint, mercedem caelestem percipere merebuntur.