Latin
364.1 to 364.12
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 364.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Non oportet moueri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis, quae fiunt per sanctos sernos dei, sicut scriptum est in Exhodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter, sicut fecit Moyses. non ergo haec oportet mirari,* quia omnia quae uisibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur. sed hoc interest, quod, cum sancti talia faciunt in nomine dei, a deo omnium rerum de sublimioribus apparatibus iubetur inferiori creaturae; cum autem alii homines malis artibus operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a daemonibus. digni sunt enim, qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod uidentur impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi priuatim inferiores potestates quaedam miracula, ut eos habeant subiugatos, permisso tamen diuinae prouidentiae, ut pro meritis animarum suarum cuique tribuantur qiare ergo magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moses, famulus dei? Omnis anima partim priuati cuiusdam sui potestatem gerit, partim uniuersitatis legibus sicut publicis cohercetur et regitur. quia ergo unaquaeque res uisibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis diuina scriptura testatur, de ea re, cui praeposita est, (quasi priuato iure agit,) aliter tamquam publice agere cogitur. potentior est enim. parte uniuersitas, quoniam et illud quod ibi priuatim agit tantum agere sinitur, quantum lex uniuersitatis sinit. sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto priuato suo minus delectata legem uniuersitatis intuetur eique deuote ac libenter obtemperat. est enim lex uniuersitatis diuina sapientia. quanto autem amplius priuato suo gaudet et neglecto deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi uel aliis quibus potuerit uult esse pro deo, suam potius in se uel in alios quam illius uel in omnes diligens potestatem, tanto est sordidatior tantoque magis poenaliter diuinis legibus tamquam publicis seruire cogitur.