# Excerpta ex Operibus Augustini 365

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 365. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/365

Non eos appellarunt mathematicos ueteres qui nunc appellantur, sed illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum peruestigarunt: de quibus rectissime dicitur in scripturis sanctis: iterum nec his debet ignosci. si enim tantum potuerunt scire, ut possint aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius inuenerunt? mens enim humana de uisibilibus iudicans potest agnoscere omnibus uisibilibus se ipsam esse meliorem. quae tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, inuenit supra esse incommutabilem ueritatem atque ita adhaerens post ipsam — sicut dictum est: adhaesit anima mea post te — beata efficitur, intrinsecus inueniens etiam omnium uisibilium creatorem atque dominum, non quaerens extrinsecus uisibilia quamuis caelestia, quae aut non inueniuntur aut cum magno labore frustra inueniuntur, nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine inueniatur artifex, qui intus est et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur. Aduersus eos autem qui nunc appellantur mathematici, nolentes actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos uendere stellis ipsumque pretium, quo uenditur, a nobis accipere, nihil uerius et breuius dici potest quam eos non respondere nisi acceptis constellationibus; in constellationibus autem notari partes, quales trecentas LX dicunt habere signiferum circulum; motum autem caeli per unam horam fieri in XV partibus, ut tanta mora XV partes oriantur, quantum tenet una hora; quae partes singulae LX minutas habere dicuntur. minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non inueniunt. conceptus autem geminorum quoniam uno concubitu efficitur testantibus medicis, disciplina quorum multo est certior atque manifestior, tam paruo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. unde ergo in geminis tanta diuersitas actionum et euentuum et uoluntatum, quos necesse est eandem constellationem conceptionalem habere et amborum unam constellationem dari mathematico tamquam unius hominis? si autem ad genitales constellationes se tenere uoluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post inuicem funduntur ex utero, ut hoc temporis interuallum rursus ad minutas minutarum reuertatur, quas tractandas in constellationibus numquam accipiunt nec possunt tractare. cum autem multa uera eos dixisse praedicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea quae illorum responsis prouenerint ea quae non prouenerint obliuiscuntur et ea commemorant quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contiflgunt.I quod si peritiae illorum uolunt tribuere, dicant artificiose; diuinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro uoluntate sors exit. quod si non arte de codicibus exit saepe uersus futura pronuntians, quid mirum, si etiam ea animo loquentis non arte, sed sorte exit aliqua praedictio futurorum?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
