# Excerpta ex Operibus Augustini 367

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/367

- Quia ille uenit, ut exemplum uiuendi demonstaret hominibus, ille, ut donum ipsum, quo bene uiuendo peruenitur, significaret, apparuit. utrumque autem uisibiliter factum est propter carnales ab his quae oculis corporeis cernunt, ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. nam et uerba sonant et transeunt, nec tamen ea quae uerbis significantur, cum aliquid diuinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.)

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
