# Excerpta ex Operibus Augustini 368.12-29

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 368.12 to 368.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/368.12

ergo legant et taceant. Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed . de his quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit — ita dicit apostolus: qui uocat ea quae non sunt, tamquam sint; apertius autem in libro Macchabaeorum scriptum est: oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt: uide et scito, quia non erant ex quibus fecit nos dominus deus; et illud quod in psalmo scriptum est: ipse dixit, et facta sunt — manifestum, quod non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit. quod autem non de se, utique de nihilo; non enim erat aliud, unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quo n i am ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ex ipso autem non hoc significat quod de ipso. quod enim de ipso est, dicit et ex ipso; non autem omne, quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. ex ipso enim caelum et terra, quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia sua. sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus; sed filius de ipso, domus de terra et ligno, sed hoc, quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere. deus autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat, adiuuari omnipotentiam suam. Cum autem audimus: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso, omnes utique naturas intellegere debemus, quas naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non seruant, sed uitiant.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
