Latin
368.30 to 368.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 368.30-34
Unproofread scanNot analysed yet
quae peccata ex uoluntate esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue illo quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans, quoniam patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam antem cordis tni et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et renelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Nec tamen, cum in deo sint uniuersa quae condidit, inquinant eum qui peccant, de cuius sapientia dicitur: attingit autem a (fine usque ad) finem fortiter et disponit omnia suauiter, omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus.