# Excerpta ex Operibus Augustini 370.25-29

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 370.25 to 370.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/370.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/370.25

secundum illam non intellegitur qui temtat, nisi diabolus; secundum hanc uero temtat deus: ita cum dicitur: caro possidebit regnum dei, et: caro et sanguis non possidebit regnum dei, etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit quaestio, quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei; caro autem cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. hoc enim expositum est, cum diceretur: caro et san g u is. regnum dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
