Latin
372.29 to 372.38
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 372.29-38
Unproofread scanNot analysed yet
hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines?