# Excerpta ex Operibus Augustini 372.49-63

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 372.49 to 372.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/372.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/372.49

de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus soit. cum ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse, sine ex propagine, sicut <corpus, sine extra propaginem, sicut) illa quae primo homini data est, nescio, deus scit? unum horum uis ut confirmem. possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod nescio. si autem nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester, Christus; si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit non solum quid doceat, uerum etiam quid nobis discere expediat. Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem et hoc scire quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo qui scit omnia discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, responsum acceperunt: non est uestrum scire tempora, quae pater in sua posuit potestate. quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, sicut et tempora, quae pater in sua posuit potestate? utrum autem originem animarum, quam nondum scio, an sit scire, id est pertineat I ad nos id scire, ne hoc quidem scio.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
