# Excerpta ex Operibus Augustini 372.74-82

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 372.74 to 372.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/372.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/372.74

Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam, utrum animae ceterae omnes ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis fiant — ab ipso enim fieri, sine sic sine sic, non negamus — patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresem detestabilem detestabiliter incurramus. si hoc quod ego interrogo nec tu scis, sine me patienter utramque nescire, quod tu interrogas et quod ego. si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod uis ut respondeam nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare non dubites quod quaerebas. Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum putaui, qui propaginem animarum iam quasi certus improbandam existimas. ceterum si illis qui hanc asserunt rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur ignorent, et, ne hoc asserere auderent, quanta ratione formidare deberent ostenderem. «

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
