# Excerpta ex Operibus Augustini 373.1-10

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 373.1 to 373.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/373.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/373.1

Nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei comparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae. Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra, Aedem habitauit, id est contra sedem deliciarum, ut significaret,I quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo — unde merito creduntur per domini sanguinem ab extremo supplicio liberati — non tamen illa uita meruerunt ad paradisum reuocari: sic et caro peccati, etiam si remissis, peccatis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati., Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala ex iracundia dei comminaretur, confessione peccati ueniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum est; et tamen consecuta sunt quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. quare et hic non dicitur: si deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus impleuit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita impediretur aeterna, subsecutum uero illius comminationis exemplum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
