Latin
373.11 to 373.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 373.11-25
Unproofread scanNot analysed yet
sic et mortem corporis et propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit. Teneamus ergo fidei indeclinabilem confessionem. solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato uixit in carne inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. non declinemus in dextram aut sinistram. in dextram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato; in sinistram autem per nescio quam peruersam et prauam securitatem se tamquam impune dare peccatis. uias enim, quae a dextris sunt, nouit dominus, qui solus sine peccato est et nostra potest delere peccata; peruersae autem sunt, quae a sinistris, amicitiae cum peccatis. tales etiam illi XX annorum adulescentuli figuram noui populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dextram nec in sinistram dicti sunt declinasse. non enim et XX annorum aetas comparanda est innocentiae paruulorum, sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. uetus enim testamentum in quinque Moysi libris excellit, nonam autem IIII euangeliorum auctoritate praefulget. qui numeri per se multiplicati ad uicenarium perueniunt; quater enim quini uel quinquies quaterni XX sunt. talis populus, ut praedixi eruditus in regno caelorum per duo testamenta, uetus et nouum, non declinans in dextram superba praesumtione iustitiae neque in sinistram secura dilectione peccati in terram illius promissionis intrabit, ubi iam peccata ulterius nec nobis domanda optamus nec in nobis punienda timemus, ab illo redemtore liberati, qui non uenundatus sub peccato redemit Israhel ab omnibus iniquitatibus eius siue propria cuiusquam uita commissis siue originaliter tractis. Non enim parum diuinarum scripturarum auctoritati ueritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere paruulis remissionem necessariam peccatorum, redemtione tamen eis opus esse confessi sunt.