# Excerpta ex Operibus Augustini 373.26-31

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 373.26 to 373.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/373.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/373.26

alio quippe uerbo, etiam ipse de christiana eruditione depromto, nihil aliud omnino dixerunt. nec dubitandum est eis qui diuina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne, quae prius uoluntate peccati facta est caro peccati,. deinceps per successionem transeunte in omnes transcriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati, (excepta una similitudine carnis peccati,) quae tamen non esset, nisi esset caro peccati. De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit — neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemtoris auxilio alienamque esse ab ea gratiarum actione, quae in psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes langores tuos, qui redimet de corruptione uitam tuam — an etiam non propagata eo ipso, quod carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemtione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiam si non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemtio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur, quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumtio, nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
