Latin
38.1 to 38.9
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 38.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae condicionis initio cecidisse, non sic accipiendum est ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus, unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit, quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo aocipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo impias, consequenter et mente caecatus non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius sub quo esse noluit non euasit factumque in illo est pondere meritorum ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab eius sententia liberari. Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lueifer mane oriens, contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes? tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem; ascendam super nubes, ero similis altissimo; nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicas homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi et unus ex nobis diabolus est?