# Excerpta ex Operibus Augustini 38.18-21

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 38.18 to 38.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/38.18

hanc pessimam generationem dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum aliis septem redire, in domo quam mundatam iam inuenerat intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec uerba congruere: a die qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur multiplicata scientia; et posui te in monte sancto dei, hoc est in ecclesia — unde est: et exaudiuit me de monte sancto suo — fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spirituum feruentium, lapidum uiuorum; ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
