# Excerpta ex Operibus Augustini 380.1-23

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 380.1 to 380.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/380.1

Nemo dicat: "non noui quod diligam". diligat fratrem et diligat eandem dilectionem. magis enim nouit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit. ecce iam potest notiorem deum habere quam fratrem, plane notiorem, quia praesentiorem, notiorem, quia interiorem, notiorem, quia certiorem. amplectere dilectionem deum et dilectione amplectere deum. ipsa est dilectio, quae bonos omnes angelos et omnes dei seruos consociat uinculo sanctitatis, nosque et illos coniungit inuicem nobis, subiungit sibi. quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores. et quo nisi deo plenus est qui plenus est dilectione? at enim caritatem uideo et, quantum possum, eam mente conspicio et credo scripturae dicenti: quoniam deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet. sed cum eam uideo, non in ea uideo trinitatem. immo uero uides trinitatem, si caritatem uides. sed commonebo, si potero, ut uidere te uideas. adsit tantum ipsa, ut moueamur caritate ad aliquod bonum, quia, cum diligimus caritatem, aliquid diligentem diligimus propter hoc ipsum, quia diligit aliquid. ergo quid diligit caritas, ut possit etiam ipsa caritas diligi? caritas enim non est, quae nihil diligit. si autem se ipsa diligit, diligat aliquid oportet, ut caritate se diligat. sicut enim uerbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum; sed non se uerbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et caritas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non caritate se diligit. quid ergo diligit caritas nisi quod caritate diligimus? id autem, ut proximo prouehamur, frater est. dilectionem autem fraternam quantum commendet Iohannes apostolus, attendamus: qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. manifestum est, quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit; nam in quo scandalum non est, utique perfectus est.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
