Latin
381
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 381
Unproofread scanNot analysed yet
Ex una igitur eademque caritate deum proximumque diligimus; sed deum propter deum, nos autem et proximum propter deum. Quid enim est, quaeso, quod exardescimus, cum audimus et legimus: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum, sed in omnibus commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in iactationibus, in laboribus, in uigiliis. in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati, ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem di- ,tantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes —quid est, quod accendimur in dilectione Pauli apostoli, cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita uixisse ? uiuendum tamen sic esse dei ministris non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, uel potius supra nos in ipsa ueritate conspicimus. illum ergo quem sic uixisse credimus, ex hoc quod uidemus diligimus, et nisi hanc formam, quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus, praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum, quia eius uitam, cum in carne uiueret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse credimus et fide retinemus, sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae caritatem excitamur per fidem, qua credimus uixisse sic aliquem, et spem, qua nos quoque ita posse uiuere, qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita uixerunt minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius et fidentius precemur. ita et ipsam uitam facit nobis diligi formae illius dilectio, secundum quam uixisse creduntur, et illorum uita credita in eandem formam flagrantiorem excitat caritatem, ut quanto flagrantius diligimus deum, tanto certius sereniusque uideamus, quia in deo conspicimus incommutabilem formam iustitiae, secundum quam hominem uiuere oportere iudicamus, ualet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem dei, non tamquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius et quo firmius diligatur.