Latin
383.28 to 383.38
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 383.28-38
Unproofread scanNot analysed yet
uirtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. si autem placere hominibus ideo uis, ut eis prosis ad diligendum deum, non iam hoc, sed aliud cupis. qui autem placere cupit, necessarium adhuc habet timorem, primum, ne occulte peccando inter hypocritas a domino computetur, deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est deus. Sed deuicta ista cupiditate cauenda superbia est. difficile est enim, ut dignetur consociari hominibus qui eis non placere desiderat et plenum se uirtutibus putat. itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod uidetur habere auferatur ab eo et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores. quapropter dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem; est autem qui summe diligit deum et proximum tamquam se ipsum. quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.