Latin
384.29 to 384.45
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 384.29-45
Unproofread scanNot analysed yet
et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. caritas magnanima est, caritas benigna est; caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati, omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert. caritas numquam cadit. quanta est ista ? anima litterarum, prophetiae uirtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, diuitiae pauperum, uita morientium. quid tam magnanimum quam pro impiis mori? quid tam benignum quam et inimicos diligere? sola est, quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur; sola est, quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur; sola est, quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. inter obprobria secura est, inter odia benifica est, inter iras placida est, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in ueritate respirans. quid illa fortius non ad retribuendas, sed ad non curandas iniurias ? quid illa fidelius non uanitati, sed aeternitati? nam ideo tolerat in praesenti uita, quia credit omnia de futura uita, et suffert omnia, quae hic immittuntur, quia sperat omnia, quae ibi promittuntur: merito numquam cadit. ergo sectamini caritatem et eam sancte cogitantes afferte fructum iustitiae, et quidquid uberius, quam ego dicere potui, uos inueneritis in eius laudibus, appareat in uestris moribus. oportet enim, ut senilis sermo non solum sit grauis sed etiam breuis.