Latin
39.1 to 39.10
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo quaeritur cur deus temtari permiserit hominem, quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse profiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanotioribusque reseratur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere, quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti, adiuuante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis? Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati quam de se falso praesumserit disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur; et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in saeculum. deinde expertus iam quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei: domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem, auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. sed siue illud de hoc homine siue de alio dictum est, extollenti se tamen animae et nimium tamquam' de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam bene non se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, '.