Latin
39.42 to 39.56
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.42-56
Unproofread scanNot analysed yet
quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sio enim qui gloriatur non nisi in domino gloriatur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum ut sit, uerum etiam ut non nisi ab illo bene sibi sit a quo habet ut sit. nimis itaque importune dicitur: non essent quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi in quibus uindictae iustitiam demonstraret. Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequalitas iure praedicatur? at enim si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent; sed boni infructuose, mali autem impune non essent et in eo ipso aliis utiles essent. sed praesciebat quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. our ergo eos creauit quos tales futuros esse praesciebat? quia sicut praeuidit quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malefactis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent quo, quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem inuenirent; a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitam locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum. Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. cur ergo non fecit?