Latin
4.1 to 4.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 4.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Aggrauamur autem corruptibili corpore et ipsius aggrauationis causam, non naturam substantiamque corporis, sed eius corruptionem scientes nolumus corpore expoliari, sed eius immortalitate uestiri. et tunc enim erit, sed quia corruptibile non erit non grauabit. aggrauat ergo nunc animam corpus corruptibile et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. uerum tamen qui omnia mala animae ex corpore putant accidisse in errore sunt. quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis uersibus explicare sententiam dicens: igneus est illis uigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra, omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem, timorem, laetitiam, tristitiam, quasi origines omnium peccatorum atque uitiorum uolens intellegi ex corpore accidere subiungat et dicat:' hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco: tamen aliter se habet fides nostra. nam corruptio corporis, quae aggrauat animam, non peccati primi est causa, sed poena. nec caro corruptibilis animam peccatricem, sed anima peccatrix fecit esse corruptibilem carnem. ex qua corruptione carnis licet existant quaedam incitamenta uitiorum et ipsa desideria uitiosa, non tamen omnia iniquae uitae uitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus purgemus diabolum, qui non habet carnem. etsi enim diabolus fornicator uel ebriosus uel si quid huius modi mali est quod ad carnis pertinet uoluptatem non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus atque inuidus, quia illum uitiositas sic obtinuit, ut prop hanc esset in carceribus caliginosi huius aeris aeterno suppli destinatus. haec enim uitia, quae tenent in diabolo principatu carni tribuit apostolus, quam certum est diabolum non habe? dicit enim inimicitias, contentiones, aemulationes, animositat? inuidias opera esse carnis. quorum omnium malorum ca? atque origo superbia est, quae sine carne regnat in diabo?