Latin
4.58 to 4.71
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 4.58-71
Unproofread scanNot analysed yet
item metuunt peccare, cupiunt perseuerare, dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. ut enim metuant peccare audiunt: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum; ut cupiant perseuerare audiunt quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit; ut doleant in peccatis audiunt: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis audiunt: hilarem datorem diligit deus. item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temtari, cupiunt temtari, dolent in temtationibus, gaudent in temtationibus. ut enim metuant temtari audiunt: si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi instruite mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. ut autem cupiant temtari audiunt quendam uirum dei fortem ciuitatis dei dicentem: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. ut doleant in temtationibus uident Petrum flentem; ut gaudeant in temtationibus audiunt Iacobum dicentem: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temtationibus uariis incideritis. Non solum autem propter se ipsos his monentur affectibus uerum etiam propter eos quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt et dolent si pereunt, gaudent si liberantur. illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriabatur, ut eum potissimum commemoremus qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis Iaborauit et pluribus epistulis populos dei, non eos tantum qui praesentes ab illo uidebantur uerum etiam illos qui futuri praeuidebantur instruxit; illum inquam uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timorem, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem ne seducantur eorum mentes a castitate quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis sui de Israhelitis habentem, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti;