Latin
41
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 41
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset non est dubitandum, sed cur hoc nomen acceperit requirendum. mihi etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam —neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali —sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae. rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictam, sed uere quoddam lignum accipiendum; cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.