# Excerpta ex Operibus Augustini 42.1-12

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 42.1 to 42.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/42.1

Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem dens, eius ipsius mali natura uenenata uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura: quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus. ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum; nec potuit melius et diligentius demonstrari quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: "noli tangere hanc herbam" si forte uenenosa est, mortemque praenuntiat, si tetigerit, sequetur quoque mors contemtorem praecepti; sed etiam si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilo minus moreretur: illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset — uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo cuius erat illa pecunia — ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam alteri quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur? denique a peccante nihil aliud appetitum est nisi non esse sub dominatione, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur sola deberet iussio dominantis attendi. quae si sola attenderetur, quid aliud quam dei uoluntas attenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur?

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
