# Excerpta ex Operibus Augustini 42.32-48

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 42.32 to 42.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/42.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/42.32

adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena. cum autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Hemmanuhel nobiscum deus, reconciliauit nos deo hominum et dei homo mediator; uerbum apud deum, caro apud nos; uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur enim bonum, ne amissione eius sentiatur malum. item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat: singulare exemplum oboedientiae; quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius a quo missus est; non sicut ille qui elegit facere uoluntatem suam, non eius a quo factus est. merito sicut per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituuntur multi; quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
