Latin
44.13 to 44.25
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 44.13-25
Unproofread scanNot analysed yet
ac per hoc sicut per tempus et locum mouet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus non conditos spiritus. sed spiritus creatus mouet se ipsum per tempus, et per tempus ac locum corpus; spiritus autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per tempus et locum. Quocirca quisquis intellegere conatur quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere immortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus moneat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est? affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam cum corpore se ipsam per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si possit diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia. motionum nitantur, inueniet ea quae per spatia locorum monentur nisi ab eis quae loco fixa sunt non moueri. non enim mouentur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo uelut immoto cardine moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula commouetur; stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium quod mouetur. ,sic plantae in talo est articulus, quo stante mouetur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa; et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas monet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non mouetur agi ualeat quod mouetur.