Latin
44.40 to 44.43
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 44.40-43
Unproofread scanNot analysed yet
proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, uoluntatis eius semper sine tempore et loco. mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto; nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. .