Latin
45.13
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 45.13
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est.