# Excerpta ex Operibus Augustini 49.1-10

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 49.1 to 49.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/49.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/49.1

Et recogitauit et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, ab homine usque ad pecus et a reptilibus usque ad uolatilia caeli, quia iratus sum, quoniam feci eos. ira dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium, quo irrogatur poena peccato. cogitatio uero eius et recogitatio mutandarum rerum est immutabilis ratio. neque enim sicut hominem ita deum cuiusquam facti sai paenitet, cuius est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. sed si non utatur scriptura talibus uerbis, non se quodam modo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus uult esse consultum, ut et perterreat superbientes et excitet neglegentes et exerceat quaerentes et alat intellegentes. quod non faceret, si non prius inclinaret et quodam modo descenderet ad iacentes. quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum uolatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur, non animantibus rationis expertibus, tamquam et ipsa peccauerint, minatur exitium. Iam uero quod Noe, homini iusto et, sicut de illo scriptura ueridica loquitur, in sua generatione perfecto — non utique sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis dei in illa immortalitate, qua aequabuntur angelis dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti — imperat deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore et filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluuii uastitate, procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo ciuitatis dei, hoc est ecclesiae., quae fit salua per lignum, in quo pependit mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. nam et mensurae ipsae longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius ueritate ad homines praenuntiatus est uenturus et uenit. humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia sexies tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et decies tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
