# Excerpta ex Operibus Augustini 53.112-118

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 53.112 to 53.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.112

tam enim non facit deus contra. causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt; quidem illae, quas in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes. non tamen possunt esse contrariae quas in sua uoluntate seruauit illis quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sio condidit, ut ex illis esse illud cuius causae sunt possit, sed non necesse sit; illas autem sic abscondidit, ut ex eis esse necesse sit hoc quod ex ipsis fecit, ut esse possit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
