Latin
53.23 to 53.38
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 53.23-38
Unproofread scanNot analysed yet
Iam ergo uideamus quomodo eum fecerit deus. primum de terra corpus eius; post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum qui scripsit translato uerbo usum credere deberemus quam deum talium membrorum liniamentis determinatum, qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et bracchio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit ut non intellegat? nec illud audiendum est quod nonnulli putant ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit et facta sunt, hunc autem ipse fecit; sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sio autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur, sicut Abrahae, sicut Mosi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est. scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit et facta sint, hunc autem ipse fecerit;