# Excerpta ex Operibus Augustini 53.78-93

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 53.78 to 53.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/53.78

neque enim contra dispositionem suam fecerat. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est ut id quoque ibi esset, quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus, in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit. manifestum est enim sic non factum esse hominem, contra quam erat in illa prima condicione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse esse. hoc enim non erat in condicione creaturae, sed in placito creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas. Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. est quippe in natura huius, uerbi gratia, iuuenis ut senescat; sed utrum etiam hoc sit in dei uoluntate nescimus. sed nec in natura esset, nisi in dei uoluntate prius fuisset, qui condidit omnia. et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuuenali uel iuuentatis in corpore puerili: neque enim oculis cernitur sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuuentas in iuuene, sed alia quadam notitia colligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promtu numeri occulti uel iuuentatis a pueritia uel senectutis a iuuentute. occulta est ergo ista ratio, qua fit ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta. utrum autem hoc etiam necesse sit omni modo nescimus. et illam quidem, qua fit ut esse possit, esse in natura ipsius corporis nouimus; illam uero, qua fit ut necesse sit, manifestum est illic non esse. Sed fortassis in mundo est ut necesse sit istum hominem senescere;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
