Latin
53.94 to 53.111
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 53.94-111
Unproofread scanNot analysed yet
si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim necessario futurum est quod ille uult, et ea uere futura sunt quae ille praesciuit. nam multa secundum inferiores causas futura sunt; sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt. si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur senectus in iuuene; sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae. nam secundum quasdam futurorum causas moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam: id utique faciens quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit quod futurum non erat. hoc enim magis erat futurum quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur quod se aliter in aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores iam uitam finierat; secundum illas autem quae sunt in uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat quid illo tempore facturus erat —et hoc uere futurum erat —tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam. quia etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum, ut tali orationi concedi oporteret, ille utique praesciebat cuius praescientia falli non poterat; et ideo quod praesciebat necessario futurum erat. Quapropter si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul, non aliter Adam factus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum ut ita fieri posset uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset.