Latin
56
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 56
Unproofread scanNot analysed yet
Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et omnis creatura bona est dei, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione immunda dixisse. itaque, uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus immundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis, litterarum et syllabarum, quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum uerbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. immundum quippe illud animal in lege positum est eo quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal' significantur, immundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare P quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi alio loco ita scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus uel obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata.