# Excerpta ex Operibus Augustini 58.26-42

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 58.26 to 58.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/58.26

quis autem non intellegat in lauacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, saluos nos, inquit, fecit. alio quippe loco dilucidissime dicit: nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus, spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid Sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. sicut ergo hic non dixit: salui futuri sumus, sed: amodo iam salui facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe — spe enim, inquit, salui facti sumus - sic et ibi dictum est: amodo neminem nouimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegitur, quia nobis spes in Christo est, quia in illo iam completum est quod nobis promissum speramus. ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. quem etsi noueramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset — inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat apostolus — sed iam nunc non nouimus; illud enim eius mortale iam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit. Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi compellit nos indicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quando quidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
