Latin
58.70 to 58.74
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 58.70-74
Unproofread scanNot analysed yet
spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent, quanto expressius de Christo diceret quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat quod illi in spe promissum tenebant?