# Excerpta ex Operibus Augustini 5a.122-140

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 5a.122 to 5a.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5a.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5a.122

et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur. De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo V securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua. Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
