# Excerpta ex Operibus Augustini 5a.153-167

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 5a.153 to 5a.167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5a.153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/5a.153

Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Iosepb diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
