# Excerpta ex Operibus Augustini 6.1-15

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 6.1 to 6.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/6.1

Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus unde simul damnetur in mortem. Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus lens inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit: mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
