Latin
60.1 to 60.16
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 60.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco. interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum a quo discat, sed tamquam index reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei, cum eos de (dei) uoce, hoc est de sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus ? fallax enim Cain ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina Iudaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemtorum. Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet dare uirtutem tibi suam; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra" sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissione peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis.