# Excerpta ex Operibus Augustini 60.17-30

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 60.17 to 60.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/60.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/60.17

deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in impietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis aufertur uelamen, quod in lectione neteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio neteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen, quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius. sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius qui resnrrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est in infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. unde nec resurgens eis a qui bus erat crucifixus apparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae: quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi;

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
