# Excerpta ex Operibus Augustini 63

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/63

fuerint, tamen post egressum de arca non offerantur deo in sacrificio nisi munda? quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eam significari oportebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad implendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca ? Quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus inter se et hominem atque omnem animam uiuam, ne perdat eam diluuio, arcum, qui apparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia. Iam uero illud quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non appareat Christus passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iafeth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes unde sint nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum quod erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria christianorum baiulans, legem et prophetas, ad testimonium assertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum quod nuntiat illa per litteram? Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit ? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iafeth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc pronuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iafeth et habitet in domibus Sem.

---

Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml.
